WHAT'S HOT
Prev | Current Page 78 | Next

Morris, Corbyn, -1779

"An Essay towards Fixing the True Standards of Wit, Humour, Railery, Satire, and Ridicule (1744)"


To give an Instance of _Humour_ and _Raillery_, I shall insert
_Horace_'s famous Description of his Embarrassment with an impertinent
Fellow. This indeed is entitl'd, in almost all the Editions of
_Horace_, a _Satire_, but very improperly, as the Subject is not
_Vice_ or _Immorality_;
Ibam forte via sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, at totus in illis:
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum;
Arreptaque manu, Quid agis, dulcissime rerum?
Suaviter, ut nunc est, inquam: & cupio omnia quae vis.
Cum affectaretur, Num quid vis? occupo. At ille,
Noris nos, inquit; docti sumus. Hic ego: Pluris
Hoc, inquam, mihi eris. Misere discedere quaerens,
Ire modo ocyus, interdum consistere: in aurem
Dicere nescio quid puero: cum sudor ad imos
Manaret talos. O te, Bollane, cerebri
Felicem: aiebam tacitus! Cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret; ut illi
Nil respondebam: Misere cupis, inquit abire.
Jamdudum video: sed nil agis: usque tenebo:
Persequar: hinc quo nunc iter est tibi? Nil opus est te
Circumagi: quemdam volo visere, non tibi notum:
Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos.
Nil habeo quod agam, & non sum piger: usque sequar te,
Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus,
Cum gravius dorso subiit onus.


Pages:
66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90
Goebel nasza klasa zaloguj sie konsole mieszkania w krakowie Mieszkania