WHAT'S HOT
Prev | Current Page 80 | Next

Morris, Corbyn, -1779

"An Essay towards Fixing the True Standards of Wit, Humour, Railery, Satire, and Ridicule (1744)"

Non isto vivimus illic
Quo tu rere modo, domus hac nec purior ulla est,
Nec magis his aliena malis: nil mi officit unquam,
Ditior hic, aut est quia doctior: est locus uni
Cuique suus. Magnum narras, vix credibile. Atqui
Sic habet. Accendis, quare cupiam magis illi
Proximus esse. Veils tantummodo: quae tua virtus,
Expugnabis; & est qui vinci possit: eoque
Difficiles aditus primos habet. Haud mihi deero,
Muneribus servos corrumpam: non, hodie si
Exclusus fuero, desistam: tempera quaeram:
Occurram in triviis: deducam. Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus. Haec dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit mihi carus, & illum
Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis? &
Quo tendis? rogat, & respondet. Vellere coepi,
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,
Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus
Ridens dissimulare: mecum jecur urere bilis.
Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum. Memini bene; sed meliori
Tempora dicam: hodie tricesima sabbata, vin'tu
Curtis Judaeis oppedere? Nulla mihi, inquam,
Religio est. At mi, sum paulo infirmior; unus
Multorum ignosces; alias loquar. Hunccine solem
Tam nigrum surrexe mihi: Fugit improbus, ac me
Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi
Adversarius; &, Quo tu turpissime! magna
Inclamat voce; &, Licet antestari? Ego vero
Oppono auriculam; rapit in jus.


Pages:
68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92
hitro serwery kadencja7 spoleczeństwo lotto